- CYZICUS
- I.CYZICUSa Thessalis oriundus. Fuit enim ex Aeneo Apollinis et Stilbes filio natus, qui, relictâ Thessaliâ, ubi fuerat ortus. in Hellespontum se contulit atque ibi regnavit, et Aenetem, Eufori Thraciae Regis filiam, uxorem duxit, ex qua Cyzicum genuit, qui Dolionum tenuit imperium in Isthmo et Chersoneso, quae est in Propontide, iuxta quam mons est Arctos nomine. Cyzicus cum adventantes Argonautas sibi cognatione coniunctos didicisser, eos benignissime suscepit hospitiô. Cumque a Cyzico digressi essent Argonautae, proximâ nocte tempestate acti codem reversi sunt, quos Cyziceni hostes cum crederent, adversus eos egressi, pene internecione sublati sunt, inter quos ipse Cyzicus ab lasonc est interemptus, ut et Apollonius et Valerius scribunt. Orpheus ab Hercule, alii ab Dioscuris.II.CYZICUSurbs Mysiae ad Propontidem, condita a Milesiis, iuxta Parium, an. 3. Olymp. 7. vel 2. Olymp. 24. uti diversos auctores secutus Eusebius habet: quemadmodum Lampsacus ex altera parte, Strabo, l. 14. Chizico Sophiano, cui nomen indidit Cyxicus Rex, quam Iason per imprudentiam interemit. Fuit haec civitas et magnitudine, et pulchritudine cum primis Asiae urbibus comparanda, paci et bello apta, tribus armamentariis inclita, quorum aliud armorum, aliud instrumentorum, aliud frumenti erat receptaculum. Sed et una fuit ex tribus Officlnis Monetariis sub Imperatorib. in Oriente, uti Sozom. et ex eo Nicephorus referunt, qui complures in hac urbe tradunt ex itisse Monetarios, qui περὶ τὴν τέχνην ἠχολοῦντο τȏυ νομἰσματος. Unde notae in nummis, ΚΥΖ, ΚΥΖΒ. quas vide. Propert. l. 3. El. 21. v. 1.Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,Tulle, Propontiaca qua fluit Isthmos aquâ.Ovid. l. 1. Trist. El. 9. v. 29.Inde Propontiacis baerentem Cyzicon oris,Cyzicon Aemoniae nobile gentis opus.Ubi vir Κριτικώτατος Nic. Heinsius sugrgentem legere mavult, nam in edito colle sita haec urbs. Val. Flaccus. 1. 2. v. 636.Nec procul, ad tenuis surgit confinia PontiUrbs placidis demissa iugis, rex divitis agriCyzicus. -----Sed et Apollonius Rhodius, in eiusdem descriptione,Ε῎ςτι δέ τις αἰπεῖα Προποντίδος ενδόθι νῆσοςΤυτθὸν ἀπὸ Φρυγἰης πολυληἰου ἠπείροιο,Εἰς ἅλα κεκλιμένη, etc.Vide Casaubon. ad l. 12, Strabonis. Cyziceni apud veteres timiditatis ac mollitiei notantur, unde tinctura Cyzicena, proverb. apud Zenodotum et alios in eos, qui aliquid indecorum metu faciunt. Cyziceni quoque stateres apud Suidam in proverb. sunt, pro re seulpta diligenter, sicuti fuêre nummi Cyzicent. Nic. Lloydius longitud. 54. 50. latitud. 42. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.